O tempora, o moresIulianus Amato Commissionis, quae de algorithmis dicitur, moderandae munere se abdicavit

In cuius locum R. P. Paulus Benanti, T.O.R., presbyter ac theologus, suffectus est

Heri Iulianus Amato, postquam in conventu diurnariis edocendis, qui nudius tertius habitus est, a Georgia Meloni, Supremi Reipublicae Italicae gubernandae Consilii praeside, graviter obiurgatus est, magni momenti munus, quod qui civitatis imperium obtinent, ei concrediderant, ut Commissioni de algorithmis, quam vocant, praeesset, summa cum dignitate deposuit. Pro tanto viro, qui superioribus annis functus est Administrorum Consilii praesidentis et Collegii Iudicum primariae Civitatis legi tuendae praepositi gravissimis quoque officiis, vir pari peritia ac doctrina praeditus substitutus est. Namque illud Commissionis intelligentiae artificiosae opportunitatibus persequendis eiusdemque periculus praecavendis praesidis munus reverendus pater Paulus Benanti, presbyter e Tertio Ordine Regulari Sancti Francisci, sodalis Pontificiae Academiae pro Vita ac theologus insignis, qui Ethicam de technologia in Pontificia Universitate Gregoriana tradit, sane suscepit.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter