In pervigilio sollemnitatis Iesu Pueri a tribus Orientis sapientibus adorati Iulius Santagata, tres et septuaginta annos natus, qui semel, cum Romanus Prodi Supremo Reipublicae Italicae gubernandae Consilio iterum praeesset, a Civitatis moderatorum consiliis exsequendis administer fuit ac ter, optime de civium salute meritus, grave legumlatoris popularis munus explevit, Mutinae, qua in urbe vivebat, mortem obiit. De cuius obitu complures, et maxime viri mulieresque civiles, e quibus peculiaris facienda est mentio de Helena Schlein, Stephano Bonaccini, Petro Fassino, Anna Paula Concia, Francisco Grillini, doluerunt. Sed, funesto nuntio audito, Romanus praesertim, quem paulo ante diximus, et Arturus Parisi, quibus ambobus Iulianus Santagata in mediis sinistrisque partibus foederandis condendaque nova factione, cui nomen Oliva, vulgo L’Ulivo, adiutricem operam praestaverat, magno et acerbo dolore confecti sunt.
8 Gennaio 2024