O tempora, o moresMatthaei Johnson liber ex Anglico in Italicum sermonem conversus est

Quem prelo excudi Christianus Rocca, interretialis ephemeridis "Linkiesta" moderator, iussit

Praeterito anno Matthaeus Johnson, scriptor e Foederatis Americae Civitatibus oriundus, primum suum librum, qui inscribitur How Hitchens Can Save the Left: Rediscovering Fearless Liberalism in an Age of Counter-Enlightenment (Latine “Quomodo Hitchens sinistram partem salvare potest: sine metu iis, qui hodierna aetate illuminismo adversa vivunt, ad liberalismum revertendum est”), litterarum formis consignatum vulgavit. Quod opus, a Christiano Rocca valde existimatum, Mediolanensis domus editoria Linkiesta, ineunte hoc anno, in Italicum sermonem convertendum ac typis edendum curavit. Novum volumen, cui titulus Hitchens può salvare la sinistra. Come difendere senza paura la libertà dal fascino per i dittatori e dalla tentazione dell’autocensura inditus est, paginis CDLVI sane constat.

Le newsletter
de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter