O tempora, o moresOpus, quod Gustavus Klimt depinxit, repertum est

Haec pictura "Imago puellae cognomine Lieser" appellatur

Ex instagrammatica ratione domus auctionariae, quae vulgo "Im Kinsky" appellatur

Gustavus Klimt anno, ante quam mortem obiit, Vindobonae in officina sua mirum simulacrum innuptae cuiusdam, ex Hebraica eademque opulenta familia Lieser ortae, penicillo reddidit. In tela oleo dilutis coloribus picta, effigies, quam clarissimus artifex ad exitum perducere non potuit, usque ad praesens tempus deperdita putabatur. Sed praeterita hebdomada omnes nuntium optatissimum accepere, pictura illam repertam esse. Opus politissima arte factum, quod “Imago puellae cognomine Lieser”, Theodisce Bildnis Fräulein Lieser, vocatur atque quinquagies centenis milibus euronnumis aestimatur, die XXIV mensis Aprilis apud Vindobonensem domum auctionariam, cui vulgo nomen Im Kinsky, sub hasta vendetur.

Entra nel club, sostieni Linkiesta!

X

Linkiesta senza pubblicità, 25 euro/anno invece di 60 euro.

Iscriviti a Linkiesta Club