O tempora, o moresLXXIV Ludi Remopolitani

Hesterno die novae huic certaminis musici editioni initium fuit

Ex Philippi Pinso breviloquentis pagina

Quinque iam anni transacti sunt, ex quo Amadeus Humbertus Rita Sebastiani, clarissimus emissionis televisificae rector, cui fictum artificis nomen Amadeus, grave Ludorum Remopolitanorum rectoris officium exsequi coepit. Qui hoc anno certamen illud musicum, cui die Martis in urbe Remopoli apud theatrum, quod Ariston nuncupatur, initium fuit ibidemque die Saturni exitus erit, cum heri Marcus Mengoni, egregius cantor idemque sive cantus sive carminis auctor, ei adiutricem operam navavisset, una cum Georgia, cantrice auctriceque, Teresia Mannino, actrice comica, Laurella Cuccarini, telehoramici spectaculi rectrice ac  saltatrice, et Rosario Fiorello, ridiculariae imitationis artifice comoedoque, moderabitur.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter