O tempora, o moresAngelina Mango patri suo honorem tribuit

Cantrix in Remopolitano theatro, cui nomen est Ariston, celeberrimum carmen patrium, quod vulgo "La rondine" inscribitur, cecinit

Ex prosopobiblica ratione Michaelis Mendez

Heri, cum LXXIV Ludis Remopolitanis paenultimus esset dies, Angelina Mango, egregii filia cantoris, qui anno MMXIV mortem obiit, eiusdemque artis heres, in theatro, quod Ariston vocant, patri suo debitum pietatis honorisque officium praestavit. Quae vero, cum paternum illud carmen, quod Hirundo, vulgo La rondine, inscribitur, mira voce cantavisset, animos movit lacrimasque omnibus excussit.

X