O tempora, o moresAntonius La Penna ad caelestes abiit

Latinitatis cultor maximis laudibus celebratus senex undecentum annorum mortuus est

Ex Alexandri Bonvisi breviloquentis pagina

Florentiae, qua in urbe iam amplius lustris tredecim vitam degebat, Antonius La Penna, domo Bisacia, a. d. V Id. Mart. obiit centesimum agens annum. Pisis in nobilissima schola, quod vulgo La Normale nuncupatur, universitariis studiis addictus eodemque in athenaeo, ubi summa existimatione apud Caesarem Giarratano praesertimque Georgium Pasquali floruit, humanarum litterarum lauream meritus, quinque et triginta annos in Florentina studiorum Universitate Latinitatis scriptorum historiam sapienter docuit, triginta vero annos apud Pisanum athenaeum, quod supra dixi, antiquarum litterarum doctrinae tradendae munere functus est.

X