O tempora, o moresCaietanus Pesce hac e vita discessit

Artifex maximis laudibus celebratus periit annum agens quintum et octogesimum

Ex Pauli Lopez breviloquentis pagina

Caietanus Pesce, domo Spedia, nudius tertius, septendecim aetatis lustris nondum expletis, Novi Eboraci, qua in urbe domicilium multos iam annos habebat, mortem obiit. Qui, modernae artis architectonicae praecursor et artifex maximis laudibus celebratus, insignem famam, supellectilem domesticam designando miraque simulacra sculpendo, consecutus est.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter