O tempora, o moresII Conventus Segestanus recentioribus provehendis litteris Italicis

Haec congressio, quae vulgo “K Festival” nuncupatur, a die Veneris XIX ad diem Solis XXI proximi mensis Iulii habebitur

Hoc quoque anno spectacula litteraria, quae Christianus Rocca, moderator ephemeridis interretialis Linkiesta, et Nadia Terranova, scriptrix maximis laudibus praedicata, instituerunt vulgatoque nomine K Festival appellaverunt, Segestae in perinsigni consaepto archaeologico edentur. Quorum altera editio ex a. d. XIV Kal. usque a. d. XII Kal. Aug. celebrabitur eademque ante splendidi Aphrodites Uraniae templi latus, quod ad occidentem vergit, sueto more fiet. Huiusmodi conventui, cui Christianus ac Nadia praesidebunt, Franciscus Piccolo, Catena Fiorello, Melissa Panarello, Simona Lo Iacono, Evelina Santangelo, Annalisa De Simone, Simon Lenzi aderunt, ut sermonem habeant. Peritissimorum symphoniacorum cantorumque modorum nutantium seque torquentium grex, cui nomen Virginiana Miller, sollemnem hanc congressionem per concentum musicum ad finem adducent.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter