O tempora, o moresLatina, lingua immortalis

Quam sententiam Victorius Feltri, diurnarius magnis laudibus celebratus, in novissimo libro suo fusius profundiusque exponit et explanat

Superioribus horis nuntiatum est Mediolanensem domum editoriam Mondadori centum duodeseptuaginta paginarum librum edendum curavisse, qui vulgo Il latino lingua immortale. Perché è più vivo che mai (Latine “Qua causa Latina, lingua immortalis, magis viva quam umquam) inscribitur. Hoc opus, quod Victorius Feltri, praeclarus diurnarius moderatorque editorialis actorum diurnorum, quibus titulus Il Giornale (Latine “Ephemeris”), altiore doctrina conscripsit, venale apud omnes tabernas librarias prostat. In quo magni nominis auctor, validis argumentis plurimisque exemplis usus, auream sententiam ac veram fusius profundiusque exponit et explanat.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter