Anni mox implebuntur sex, postquam Christianus Rocca, clarus diurnarius et interretialis moderator ephemeridis, cui titulus Linkiesta.it, conventum instituit, qui Linkiesta Festival dicitur, eundemque in urbe Langobardiae principe primum paravit. Hoc quoque anno sollemnis congressio, ut nuperrime nuntiatum est, in Mediolanensi theatro habebitur, quod a Francisco Parente trahit appellationem. Septimus autem conventus, cuius argumentum hortatoriis e verbis Murum deiciamus populismi (Italice Abbattiamo il muro del populismo) deprometur, ex ante diem septimum ad diem quintum Idus Novembres celebrabitur. Cui inter alios aderint Matthaeus Renzi, Paulus Gentiloni, Carolus Calenda, Franciscus Costa, qui diebus illis oratorum suggestum ascendent.