Post Sinas Titiatio vel, sicut alii dicunt, Pipiatorium (vulgo Twitter) novus Donaldi Trump hostis et inimicus. Die Martis planiformae communicationis interretialis moderatores duo pipiatus, quae praeses Civitatum Foederatarum Americae de coniecta fraude, suffragia cursu publico connexa, scripserat, enim correxere eademque, ex auctoritate instrumentorum nuntiis vulgandis uti Cnn vel The Washington Post, in errorem inducentia notavere. Inde ira et furor.
In breviloquenti pagina sua Trump media socialia interretialia conservativis silentium imperare deploravit atque ad quidvis loquendi facultatem tuendam illa claudere est minatus. Hoc est incredibile auditu, quoniam nemo ignorat societatem Cantabrigiensem Analyticam (Cambridge Analytica) nuncupatam ipsius Donaldi Trump commodis, inter comitia praesidentialia anno 2016 habita, personalia Libri Faciei (Facebook) usorum data nimirum aptavisse. At nunc fortuna Domus Albae inquilini, cuius insulsitas apud omnes est iam pervagata, in peius ruere vero videtur.