O tempora, o moresTrump vult quam primum Civitates Foederatas Americae denuo aperire. Sed oppugnatur a Fauci

Celeberrimus immunologus, qui est inter peritos Consilii Domus Albae de Coronarii Veneni propagatione continenda, declaravit: «In multiplicium epidemiarum periculum nos ita committimus»

Donald Trump
ALEX WONG / GETTY IMAGES NORTH AMERICA / Getty Images via AFP

Virus Coronarium magis magisque saevit in Civitatibus Foederatis Americae, ubi plus quam decies centena milia hominum et quadringenta milia morbum contraxere ac tantummodo hesterno die novorum infectorum numerus viginti milium septingentorum duodecim fuit. Attamen Donaldus Trump vult quam celerrime vastissimam regionem illam, cuius es praeses, iterum aperire. «Civitatibus Foederatis Americae necesse est – sic heri ipse assevit – quam primum ad normalitatem reverti. Et tales existimare Civitates Foederatae Americae non potero  praesertim donec scholae clausae erunt».

Haec verba Trump dixit ut novissimas Antonii Fauci declarationes commentaretur eodemque responsum redderet. Die Martis celeberrimus immunologus, qui est inter peritos Consilii Domus Albae de Coronarii Veneni propagatione continenda, enim affirmaverat: «In discrimen magnum venimus, immature rursus incohando omnes activitates etiam scholasticas. In multiplicium epidemiarum periculum nos ita committimus». Quis igitur recte dixit? Trump, qui in crise epidemica sustinenda retardationes et errores innumeros fecit,  aut Fauci, qui est immunologus internationalis famae?

Entra nel club de Linkiesta

Il nostro giornale è gratuito e accessibile a tutti, ma per mantenere l’indipendenza abbiamo anche bisogno dell’aiuto dei lettori. Siamo sicuri che arriverà perché chi ci legge sa che un giornale d’opinione è un ingrediente necessario per una società adulta.

Se credi che Linkiesta e le altre testate che abbiamo lanciato, EuropeaGastronomika e la newsletter Corona Economy, siano uno strumento utile, questo è il momento di darci una mano. 

Entra nel Club degli amici de Linkiesta e grazie comunque.

Sostieni Linkiesta