Georgii Floyd, Minneapolensis Afroamericani a publico custode die 25 mensis Maii suffocati, immanis ac barbara trucidatio phyleticum odium in Civitatibus Americae Foederatis adhuc esse penitus insitum ostendit. Ipsae Donaldi Trump affirmationes, violentam coercitionem moventes, non solum sunt in se inconsultae improvidaeque sed etiam demonstrativae certae illius dedignationis erga homines nigricolores. Verum malum, verum, ut ita dicam, peccatum originale originans non tumultus, protestationes, seditiones sed tantum et unice racismus.
Rem igitur acu tetigit artifex v. d. TVBOY, Panormi ortus sed in Hispania sedem iam dudum habens, qui Barcinone apud Centrum Culturale, in historico vico nuncupato El Born situm, Georgium Floyd veluti angelum beneficum atque Civitatum Foederatarum pacificatorem vividis coloribus depinxit. Pacificatio, vero, quae solum racismi avulsione effici poterit sicut verba in parietali pictura inscripta profecto admonent.