O tempora, o moresAndreas Duda, Poloniae praeses, ex Constitutione iurat et aliquot parlamentares arcum formant

Coalitionis politicae v. d. Lewica repraesentantes verbis contra personas Lgbti ab illo adhibitis sic reclamavere

Ex coalitionis politicae "Lewica" Libro Faciei

Coram Conventu Nationali in communi sessione congregato Andreas Duda, Rei Publicae Polonae praeses die 12 mensis Iulii iterum electus, ex articulo 134 Chartae Civitatis constitutivae iuramentum heri praestitit. Cui caerimoniae Alexander Kwaśniewski decessor sane adfuit sed nec Lech Wałęsa ac Bronislaus Maria Komorowski, qui Duda etiam praecesserant, nec vero factionum regimini oppositarum ductores interfuere.

Aliquot politicae coalitionis Lewica nuncupatae, quae e tribus partibus Sojusz Lewicy Demokratyczneje, Lewica Razem et Wiosna constat, parlamentares, praesertim mulieres, fortissimam ac singularissimam protestationem autem fecerunt. Reclamantes enim iniuriosis, contumeliosis perniciosisque verbis, quae contra personas Lgbti+ Andreas Duda inter contentionem de suffragiis semel ac saepius dixit, vestem aliae rubram, aliae auranticam, aliae gilvam, aliae viridem, aliae caeruleam, aliae denique violaceam sibi induerunt talique modo sex colores, quos in arcus vexillo videmus, mire formarunt.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter