Quae “generis identitatem” vocabulum, in textum unicum legis contra homo-transphobiam misogyniamque contentum ac mulieribus iniuriosum, noxium, exitiale existimatum, valde reiciunt, aliquae Italicae feministae Ioannae Rowling pipiatuum argumento constanter utuntur. Quae ratiocinatio pro nihilo est quia J.K. Rowling – tali modo scriptrix Britannica, nobilis claraque ex librorum fantasticorum de Harrio Potterio serie ingeniose scripta, est apud omnes pervagata – mulieres transexuales persaepe pipiando pupugit et propterea est vicissim lacessita.
Vexatissimam quaestionem ironice et acute solvit Maria Laura Rodotà, diurnaria illustri laude celebrata, quae in colloquio percontativo, ephemeridi Linkiesta die 17 vertentis mensis concesso, errorem non in Ioannae Rowling pipiatibus sed vero in ipsa pipiandi actione a scriptrice facta nimirum esse dixit. Rodotà, quae se tanta rationis experti simultate exterritam professa est, certissima Rebeccae Solnit verba protulit indeque recte affirmavit: «Quo dicto, nescio quid tum J.K. Rowling velit tum coniectae Italicae feministae, quae legem de homo-transphobia oppugnanda criminantur, velint».