Dum quod Papa Franciscus de civilibus sodalitatibus inter eiusdem sexus personas dixerat in omnium sermones etiam venit, Romanus ipse Pontifex, quaestione silentio considerate praeterita, novos cardinales creandos heri renuntians terrarum orbem stupefecit. Qui vero post marialem precationem, a verbis incipientem Angelus Domini, se in Consistorio die duodetricesimo proximi mensis Novembri celebrando sacra purpura tredecim lectissimos optimeque meritos viros ecclesiasticos cohonestaturum rite esse declaravit.
In Cardinalium Collegium igitur Marius Grech, generalis Synodus Episcoporum secretarius, Marcellus Semeraro, Congregationis de Causis Sanctorum praefectus, Antonius Kambanda, Kigaliensis archiepiscopus, Wiltonius Gregory, Vashingtonensis archiepiscopus, Ioseph Advincula, Capiciensis archiepiscopus, Caelestinus Aós Braco, archidiocesis Sancti Iacobi in Chile antistes, Cornelius Sim, episcopus titulo Putiensis in Numidia ac vicarius apostolicus in Bruneio, Augustus Paulus Lojudice, archiepiscopus Senensis-Collensis-Ilcinensis, Maurus Gambetti, Ordinis Fratrum Minorum Conventualium sodalis Sacrique Conventus Asisiensis custos, Philippus Arizmendi Esquivel, emeritus dioecesis Sancti Christophori de Las Casas antistes, Silvanus Maria Tomasi, archiepiscopus titulo Acellensis ac nuntius apostolicus, Rainerus Cantalamessa, Ordinis Fratrum Minorum Cappuccinorum sodalis ac Pontificalis Domus concionator, Henricus Feroci, suburbicariae paroeciae Sanctae Mariae Divini Amoris curio, postero mense exeunte adlegentur.
Inter quos peculiaris Wiltonii Danielis Gregory mentio inferatur sane oportet: Vashingtonensis archidioecesis praesul, qui Donaldum Trump catholica religione ad quaestum abuti aperte exprobravit, primus est enim Afroamericanus patribus purpuratis adnumerandus.