O tempora, o moresLitterarum sollemnia, quae vulgo “KFestival” dicuntur, feliciter conclusa sunt

Magnus conventus finem accepit post diem tertium, quam in archaeologico Segestae consaepto coeperat

Heri vesperi Vascus Brondi, cantor idemque sive cantus, sive carminis auctor, harmoniacum concentum musicis instrumentis dedit. Quod spectaculum ille summo artificio edidit. Quo spectaculo sollemnia litteraria, quae vulgari voce KFestival appellant, cum hoc primum anno celebrarentur atque Segestae ante magnificentissimi divae Veneris templi latus, quod ad occidentem vergit, locum haberent, terminata sunt. Et conventus hic, qui nomen trahit a litterarum commentariis, quae Christianus Rocca et Nadia Terranova K inscripserunt, omnibus procul dubio, mi bone lector, maximi ponderis ac momenti putandus videtur: si diem primam, qua Alexander Veronesi et Stephania Auci orationes cultas, verborum floribus conspersas, excitandis affectibus aptas fecerunt, semper memorabunt, alteram vero, qua, Nadia, devota Camenarum discipula, auspice, Viola Ardone, Beatrix Monroy, Romana Petri, quorum ingenia doctae Musae dulcedine mira alunt, de humanis corporibus, de feminarum desiderio, de matris munere, de scientia politica, de arte magica, de novissimis temporibus, de Hildegarde Bingensi, sublimi sanctimoniale tum mysticis disciplinis tum naturae mysteriis initiata, de litteris quae extrema salutis spes homini sunt, diserte, concinne et copiose locutae sunt, non minoris aestimabunt.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter