O tempora, o moresAstrictior visifica taeniola, quae ad litterarum sollemnia “KFestival” pertinet, confecta est

Qui pelliculam brevem composuerunt, eam ipsam per instrumentum retiale, quod Anglica voce YouTube appellatur, heri vulgarunt

Id omnibus notum iam est, quod Nadia Terranova, magni nominis scriptrix, et Christianus Rocca, praeclarus diurnarius interretialisque moderator ephemeridis, cui index Linkiesta.it, omnes curas impenderunt ut prima litterarum sollemnia, quae vulgo KFestival dicunt, in archaeologico Segestae consaepto ex a. d. XII Kal. Aug. usque ad a. d. X Kal. Aug. celebrarentur. De hoc conventu, cui Alexander Veronesi, Stephania Auci, Romana Petri, Viola Ardone, Beatrix Monroy, Annalisa De Simone ac Vascus Brondi interfuerunt, artata pellicula visifica, quae paulo minus quam quinque minutis sane durat, edita est. Cuius ostensio, tenuibus modis modicis iuncta, superioribus horis in reti facta est.

 

 

 

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter