Heri iter publicum, quod quadriduo Carolus III, Britanniarum Regnorumque suorum ceterorum rex ac Britannicae nationum Communitatis princeps, et Camilla, augusta eius coniunx, in Italiam fecerunt, feliciter confectum est. Hesterno ipso die, Roma relicta, regii coniuges, ante quam in patriam redierunt, Ravennam se contulerunt, ut magnificentissima urbis illius monumenta visitarent atque, cum ingenti Dantis Aligherii admiratione tenerentur, altissimi poetae, sublimis Divinae Comediae cantoris singularisque generis humani educatoris sepulcrum, quod prope Sancti Francisci basilicam exstat, praesertim inviserent.
11 Aprile 2025