Post publicatos commentarios quattuor, quibus Europea, Gastronomika, Il Lavoro che verrà et Greenkiesta nomina, Christianus Rocca, eximius diurnarius et ephemeridis Linkiesta moderator, novo diario nuperrime favit. In his actis Linkiesta Milano inscriptis, quae nudius tertius per rete primum vulgata sunt, de Mediolanensi civitate sane tractatur. In quibus vero tum articulus Iosephi Sala, Insubrium urbis principis syndici, tum prima diarii commentatio, per quam Christianus Rocca multis argumentis Mediolanum esse globalem solidalemque civitatem a reformistis dilectissimam sane docuit, die VII huiusce mensis Septembris edita sunt.
9 Settembre 2021