In vico Hirpino, qui a Kiovia circiter XX chiliometra sane abest, Brentus Renaud, magni nominis relator photographicus pellicularumque auctor ex Memphide oriundus, a militibus – nescimus adhuc utrum interfectores Russi fuerint an Ucraini – heri necatus est. Qui vero, dum mulierum virorumque fugientium imagines instrumento magnetoscopico capiebat, prope inspectionis locum, ignitis globulis displosis, mortiferum vulnus cervice excepit. In insidiis alter Foederatarum Americae Civitatum photodiurnarius, cui Ioannes Arredondo est nomen, et civis Ucrainus autocinetum gubernans graviter sauciati sunt. Brentus Renaud, qui in Iraquia, Afghanistania, Haitia, Egypto, Libia pelliculas documentarias mire deduxit atque “Tempora Neo-Eboracensia” (Anglice The New York Times) celeberrimis diurnis egregiam operam frequenter navavit, primus natione exterus est diurnarius, qui in bello cruentissimo inter Russos Ucrainosque exorto vitam amisit.
14 Marzo 2022