O tempora, o moresCarolus Smuraglia mortuus est

Inclutus vir civilis duodecentum annos natus periit

Ex Marci Fattorini breviloquentis pagina

In urbe Mediolano Carolus Smuraglia, qui inter annos MCMXLIV-MCMXLV strenue pugnavit, ut populum Italicum crudeli fascalium nazistarumque dominatu liberaret, posteaque advocati officium considerate explevit, animam heri exhalavit undecentesimum agens annum. Qui senator ter fuit, is Nationale Voluntariorum Italiae Militum Sodalicium (siglis ANPI) etiam rexit. Superioribus mensis Carolus Smuraglia Resistentiam nostratem cum Ucrainorum Russis sustinentium proelio aperte meritoque aequavit.