O tempora, o moresIn Civitatibus Americae Foederatis Trump statuas diruentes comprehendi disponit

Americanus praeses consilium cepit postquam Vasingtoniae tumultuantes simulacrum Andreae Jackson equestre deicere sunt conati

In Civitatibus Americae Foederatis publicae expostulationes ac tumultus ob homicidium Georgii Floyd, Minneapolensis Afroamericani a publico custode die XXV praeteriti mensis Maii suffocati, non vero cessant. Multis in urbibus reclamantium civium multitudo clarorum virorum, qui odii phyletici vel colonialismi esse symbola putantur sicuti, exempli gratia, Christophorus Colombo, Robertus Lee, Theodorus Roosevelt, statuas nonnullas deiecerunt coloreve rubro inquinaverunt.

Heri Vasingtoniae ducenti fere manifestatores Andreae Jackson, septimi Foederatarum Civitatum praesidis propter saevam legem de Indis Americanis deportandis ratam habitam famosi, simulacrum equestre diruere contenderunt. Qua de re Donaldus Trump sane declaravit se decrevisse ut omnes publica monumenta vel simulacra vastantes vel deicientes comprehenderentur et in vinclis conicerentur.

X