O tempora, o moresAlmodóvar iudicio tempus valetudinis spectandae praestitutum nos culturae necessitatem docuit

Quod Hispanicus pellicularum moderator in Venetiarum Festo Cinematographico LXVII heri dixit

Ex Augustini Almodóvar breviloquentis pagina

In Venetiarum Festo Cinematographico LXXVII Petrus Almodóvar, Hispanicus cineasta pellicularumque moderator, astrictiorem taeniolam Humanam Vocem (Anglice The Human Voice), Ioannis Coacteau celeberrimae fabulae dramaticae eodem nomine innixam, una cum Thilda Swinton, primae partis actrice, heri ostendit.

In colloquio cum diariorum scriptoribus habito, Almodóvar tempus valetudinis spectandae praestitutum propter Virus Coronarium nos culturae necessitatem docuisse nimirum dixit.