In Germania post comitia parlamentaria nudiustertius habita Angela Merkel, a Novembri anni MMVI usque ad praesens Rei Publicae Foederalis cancellaria, semel mandata quater quadriennalia de facto perfecit. Et hodie de tanta muliere liber, qui “Inopinata. Angela Merkel. Biographia politica” (Italice L’inattesa. Angela Merkel. Una biografia politica) inscribitur, e Mondadori editorialis domus typis in lucem prodit. Opus hoc vere singulare aestimationeque dignum, quod CCLXXXVIII paginis constat, Tonia Mastrobuoni, ephemeridis “Res Publica” (Italice La Repubblica) nuncupatae diurnaria perinsignis Germanicarumque rerum scientissima, accurate et exquisite scripsit. Qui liber aureus omnibus autem legendus est, quoniam dum animos alit et enutrit, proteiforme Angelae Merkel ingenium, illius videlicet quae revera Inopinata antonomastice est, nimirum profert.
28 Settembre 2021