O tempora, o moresPetrus Citati mortuus est

Eximius scriptor duo et nonaginta annos natus periit

Ex Roberti Zichittella breviloquentis pagina

Arce Marina, in amoeno oppidi Castilionis Piscariae loco, Petrus Citati, clarissimus scriptor, biographus, litteratusque iudex, debitum naturae heri reddidit nonagesimum tertium agens annum. Qui vero innumera doctaque opera sapienter composuit maximamque laudem sibi comparavit illustrium virorum narrans vitas, exempli gratia Alexandri Manzoni, Ioannis Volfgangi Goethe, Catharinae Mansfield. Qui Leoni Tolstoj biographiam anno MCMLXXXIII imprimendam curavit, is Praemio Strega insequenti anno honestatus est.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter