Heri in urbe regionis Campaniae capite Marcellus Colasurdo, Molisii oriundus, qui, undecimum fere annum agens, Pomilianum ad Arcum habitatum concesserat, cum aliquot iam tempore in nosocomio, quod ab Antonio Cardarelli nomen trahit, aeger iaceret, placide exspiravit atque ad superos evolavit. Qui histrio fuit et auctor cantorque, in musicis modis rusticanis, quibus antiquissima carmina Neapolitano sermone composita ornantur, valde versatus, is vivus, cum in templis Beatae Mariae Virgini dicatis ac praesertim in sacra aede Virginiana, ad quam viri stolati illi, qui ita in feminae modum vivunt sentiuntque ut vulgari voce femminielli vocentur, concursum quotannis faciunt, magnum tympanum vulgo tammorra summa peritia pulsaret, laudem universam sibi comparavit et immortalem famam. Quapropter Marcellus, quamquam nobis ereptus, tamen vivit aeternumque vivet.