O tempora, o moresMeditationes de Via Crucis a iuvene homosexuali scriptae

Quem libellum editorialis domus, quam Albertus Castelvecchi condidit, nuper in vulgus misit

Heri, Feria Sexta in Parasceve, cum iam sol occidisset, pium Viae Crucis exercitium Romae in Amphitheatro Flavio, quod omnes Colosseum vocant, sueto more peractum est. Qua die, ut Ioannes Paulus PP. II in Epistula Apostolica, quae a verbis Novo millenio ineunte incipit, recte scripsit, «etiamnunc pergit Ecclesia» faciem Iesu «cruentatam contemplari, ubi et Dei absconditur vita et mundi offertur salus. Attamen sistere haud potest eius Christi vultus contemplatio ad Ipsius cruci adfixi imaginem. Etenim est Ille Resuscitatus!» (nr. 24). Nihil igitur opportunius, quam usque ad Paschatis sollemnia Calvariae mysterium meditari, in quo hominis quoque mysterium abditur. Hunc ad finem novissimum librum, qui Italico sermone Via Crucis di un ragazzo gay inscribitur ac Latine verti potest ut Meditationes de Via Crucis a iuvene homosexuali scriptae, putamus validum auxilium et aptissimum. Quod opus duodeoctoginta paginis constans, praefatione et conclusione instructum, quarum illam Franciscus Savino, Cassanensis Antistes et Italicorum Episcoporum Coetus praesidis vices gerens, hanc Sergius Massironi, clarus theologus et consultor Dicasterii ad integram humanam progressionem fovendam, doctrina pietateque christiana exaravit, miris ornatum imaginibus, quas artifices Ferrariofrères depinxerunt, Aloisius Testa, domo Abellino, doctor Universitatis studiorum Insubriae iuri publico comparato tradendo, amoris intellectu composuit et perspicuis illis Castelvecchiensis officinae librariae typis excudendum curavit. Iesu Christi ad Calvariam iter, quod antiquo more per quindecim stationes recolitur, eiusdemque supremos cruciatus contemplans, auctor misericordem Patris amorem, quem Filius in cruce per Spiritum Sanctum plene revelavit et donavit, pro omnibus, etiam homosexualibus, esse commeminit omnique asseverarione affirmat eos, qui, quamquam christiano gloriantur nomine, per saecla viros mulieresque innumerabiles tantum ob propensionem sexualem afflictaverunt iisdemque dedecoris notam inusserunt, quae haec nostris quoque temporibus facere non desinunt, evangelico nuntio profecto contradicere. Nec denique silentio praetereundum est aureum hunc libellum Georgio et Antonino, anno MCMLXXX in Giarrarum suburbio impie necatis, imprimis esse dicatum.

 

Non si interrompe un’emozione, figuriamoci la Soncini!

X

Linkiesta senza pubblicità, per gli iscritti a Linkiesta Club

Iscriviti a Linkiesta Club