Hesterno die Ivanus Scalfarotto, subsecretarius Ministerii Negotiorum Externorum et Cooperationis Internationalis, nisus est contra nimiam Status interventionem. In colloquio percontativo cum Valerio Valentini, ephemeridis Il Foglio diurnario, pyrobolum misit adversus consiliorum Iosephi Conte socios et adiutores. Etenim dixit: «Quaestio non est tantum de Rocho Casalino, potius vero de Mariana Mazzucato».
Ista, quae de rebus oeconomicis consulitur, Scalfarotto iudicio, «verum huius Gubernationis populismum, ab Italia Viva vituperatum, sane repraesentat». Cur igitur factio politica, a Matthaeo Renzi ducta, Rectionem Conte fulcit et adhuc sustinet?