O tempora, o moresMortuus Henricus Levi, inclutus diurnarius, scriptor televisificarumque emissionum conductor

Qui in quinquennio 1973-1978 ephemeridis “La Stampa” moderator fuit, nonaginta quattuor annos habebat

Romae Henricus (Italice Arrigo) Levi in valetudinario, quo aliquot ante diebus receptus erat, extremum vitae spiritum edidit: celeberrimus diurnarius televisificarumque emissionum conductor nonaginta quattuor annos excesserat. Cuius nomen grato commotoque animo est prosecutus Sergius Mattarella, Italicae Rei Publicae praeses, qui illum praedicavit «diurnalem scriptorem doctum et exquisitum» atque «magnarum aetatis nostrae rerum gestarum narratorem acutumque explanatorem».

De Hebraica gente ortus, anno 1942 ob perniciosissimas leges phyleticas in Argentinam una cum parentibus suis exsulatum ivit. Strenuus ethicarum laicarumque virtutum defensor, Henricus Levi, qui in quinquennio 1973-1978 ephemeridem La Stampa est moderatus, fidus Caroli Azeglio Ciampi ac Georgii Napolitano, Rei Publicae Italianae praesidum, consiliorum socius fuit et adiutor. Scriptor feracissimus, viginti sex libros typis exscribendos curavit.

Entra nel club de Linkiesta

Il nostro giornale è gratuito e accessibile a tutti, ma per mantenere l’indipendenza abbiamo anche bisogno dell’aiuto dei lettori. Siamo sicuri che arriverà perché chi ci legge sa che un giornale d’opinione è un ingrediente necessario per una società adulta.

Se credi che Linkiesta e le altre testate che abbiamo lanciato, EuropeaGastronomika e la newsletter Corona Economy, siano uno strumento utile, questo è il momento di darci una mano. 

Entra nel Club degli amici de Linkiesta e grazie comunque.

Sostieni Linkiesta