Iosephus Biden, factionis Democraticae petitor ad praesidialem Civitatum Americae Foederatarum sellam, qui catholicus missam dominicalem participat et in sacculo vestiario rosarii coronam habet, aliquot episcopis Statunitensibus magnopere displicit. Raimundus Leo cardinalis Burke, qui archidioecesi Sancti Ludovici praefuit nuncque a Papa Francisco aversam partem conservativam ducit, ac Thomas Iosephus Tobin, Providentiensis antistes, illi, abortui ac matrimonio inter eiusdem sexus personas faventi, potissimum obtrectantur.
Cardinalis autem Timotheus Dolan, archiepiscopus Neo-Eboracensis, quamquam se neutrius partis esse dixit, Republicanorum Conventionis inaugurationi die 24 huiusce mensis intererit atque, Donaldo Trump ac Michaele Pence praesentibus, precationem faciet.