O tempora, o moresSalvini a Mastella pecunia multatur et a Beneventanae turmae pedilusoriae fautoribus lacessitur

Luteirubri in meridianae stadii curvae subselliis sedentes Ligae secretarium inclamavere: «Gloriosam tuniculam nostram foedasti»

E Matthaei Salvini Libri Faciei pagina

Die 25 mensis Augusti, postridie sollemnitatis sancti Bartholomaei Apostoli, incluti Beneventi patroni, ad cuius exuvias detinendas cives Othonem III imperatorem anno 1000 delusere subsequentique illius obsidioni victrici manu restitere, Matthaeus Salvini ad Samniticam urbem venit atque cum perpaucis sectatoribus suis, publice coadunatis sine ulla licentia petita et a syndico concessa, apud Arcum Traiani est congressus. Quoniam praeterea Insuber senator loci normas statutas ad Veneni Coronarii propagationem continendam insolenter sprevit superbeque perfregit, illum vigiles, Clementis Mastella civitatis rectoris iussu, pecunia iure optimo multaverunt.

Tamquam si non satis foret, Salvini Beneventanae folliludii societatis tuniculam, ab infestis asseclis receptam, scurriliter induit. Quae res Padano homunculo male cessit: Luteirubri fautores, qui in meridianae stadii pedeludiarii curvae subselliis sedent, Ligae secretarium turpitudinis accusavere atque, maiorum nostrum protervo Othoni osbistentium vestigia sequendo, eundem virili pectore inclamavere: «Gloriosam tuniculam nostram foedasti»

Entra nel club de Linkiesta

Il nostro giornale è gratuito e accessibile a tutti, ma per mantenere l’indipendenza abbiamo anche bisogno dell’aiuto dei lettori. Siamo sicuri che arriverà perché chi ci legge sa che un giornale d’opinione è un ingrediente necessario per una società adulta.

Se credi che Linkiesta e le altre testate che abbiamo lanciato, EuropeaGastronomika e la newsletter Corona Economy, siano uno strumento utile, questo è il momento di darci una mano. 

Entra nel Club degli amici de Linkiesta e grazie comunque.

Sostieni Linkiesta