O tempora, o moresFedez rogationem de homophobia inhibenda defendit ac Simonem Pillon incessit

Per taeniam visificam in interrete heri vulgatam celeberrimus cantor rapianus perridiculum senatorem, qui personas LGBTI+ vituperans furiis impulsus et quasi obsessus videtur, elinguem et mutum fecit

Simon Pillon, extremae dexterae factionis “Societas – Salvini Minister Primarius” (Italicis verbis Lega – Salvini Premier) senator ac Maximi Gandolfini strator, vipereum odium suum contra rogationem de inhibendis et oppugnandis violentiis discriminationibusque ob sexum, inclinationem sexualem, genus, generis identitatem invalentiamque allatis evomere non desinit. Nudius tertius is, sane defendens Andream Ostellari, partium sodalem Senatoriaeque Commissionis pro Iustitia praesidem, qui diem legi adscribendam ad Kalendas Graecas semper differt, alterius generis praecipua Italiae esse inflatus dixit.

Cui Fedez optime respondit, senatorem ipsum illum elinguem et mutum faciens. Per taeniam visificam in interrete hesterno die vulgatam celeberrimus cantor rapianus dicriminationis violentiaeque fluctibus moles opponere praecipuum in Italia esse enim affirmavit.

Entra nel club de Linkiesta

Il nostro giornale è gratuito e accessibile a tutti, ma per mantenere l’indipendenza abbiamo anche bisogno dell’aiuto dei lettori. Siamo sicuri che arriverà perché chi ci legge sa che un giornale d’opinione è un ingrediente necessario per una società adulta.

Se credi che Linkiesta e le altre testate che abbiamo lanciato, EuropeaGastronomika e la newsletter Corona Economy, così come i giornali di carta e la nuova rivista letteraria K, siano uno strumento utile, questo è il momento di darci una mano. 

Entra nel Club degli amici de Linkiesta e grazie comunque.

Sostieni Linkiesta