In Quirinalibus hortis tradendi sollemnia flabelli, ut assolet, hesterno die perfecta sunt. Quod ventigenum vero instrumentum, miris exquisitisque picturis manu decoratum, Sergio Mattarella, Reipublicae Italicae rectori, Marcus Di Fonzo, Diurnorum Parlamentarium Rerum Actorum Scriptorum Societatis (vulgo Associazione Stampa Parlamentare) praeses, praebuit.
Ante flabellum susceptum supremus Civitatis nostrae moderator apud diurnarios praesentes, inter quos Henricum Mentana et Mauricium Molinari, praeter Carolum Verna, Iosephum Giulietti ac Raphaelem Lorusso, memorare nimirum oportet, luculentam orationem postmeridiana hora fere sexta cum dimidio habuit. Mattarella autem non solum de falsis nuntiis, a quibus cavere semper necesse, sed etiam de morali civilique vaccinationis anticoronariae subeundae officio est locutus.