Tatiana et Andra Bucci, quarum prima die XIX mensis Septembris anno MCMXXXVII, altera Kalendis Iuliis anno MCMXXXIX orta est, utraque in urbe Tarsatica (Italico sermone Fiume) matre Hebraea vero nata, cum Sergio Mattarella sunt heri congressae. Rei Publicae Italicae praeses duas sorores illas, quas, in campum captivis custodiendis interimendisque apud oppidum Auschwitz anno MCMXLIV deductas, nazistarum fascaliumque fautores geminas esse perperam putavere ideoque incolumes servavere ut ambae ipsae experimentis a Iosepho Mengele infami medico patratis subicerentur, in Quirinalis Palatium tempore postmeridiano recepit.
25 Settembre 2021