O tempora, o moresSting septuagesimum natalem suum Tauromenii celebravit

Clarissimus cantor magno concentu, quem in antiquo theatro die XXVII huiusce mensis Septembris habuit, sollemnia egit

Ex Sting breviloquentis pagina

Postridie Kalendas Octobres Sting, Britannicus cantator musicusque omni laude celebratus, septuaginta annos sane implebit. Sed ille tamen nudius tertius in antiquo theatro Tauromenitano, ubi magnificum concentum edidit, natalis sui celebrationem anticipavit. In nobilissima Siciliae urbe Sting, mundano itinere musico incepto, duo carmina inedita etiam cantavit. Ea carmina in novo disco “Pons” (Anglice The Bridge) inscripto, qui die XIX proximi mensis Novembris prodibit, sane continentur.