Foeda tempestas nomine Ida, quae in mari Caribico die XXVI superioris mensis Augusti coorta est deindeque in Foederatas Americae Civitates Orientales saeviit, Kalendis Septembris concidit. Quam immanem procellam insecuti sunt assidui magnique imbres, ita ut proximis duobus diebus ingentes aquarum inundationes Boreoamericanas regiones inter septemtriones et orientem solem spectantes vastarent atque terrorem omnes in partes sererent: ad hoc tempus sex et quadraginta cives, quorum tredecim in urbe Novo Eboraco, nimirum perierunt, complures vero gravia vulnera acceperunt.
3 Settembre 2021