Praeterito sabbato, in quem Memorialis Transphobiae Victimarum Dies, v. d. Transgender Day of Remembrance, sane incidit, Liana Borghi, unum et octoginta annos nata, in urbe Labrone ad superos evolavit. Quae autem, scriptrix intraculturalibus studiis de genere summe dedita ac rationis disciplinaeque Queer Anglice appellatae peritissima, Florentiae anno MCMLXXIX Feminarum Bibliothecam, anno vero MCMLXXXVII Cerasorum Hortum instituit. Doctissimae mulieris illius nomen Fridericus Zappino perillustris philosophus grato commotoque animo inter alios prosecutus est. Ave aeternumque ave, Liana dilecta, cuius memoria pie inviolateque servabitur. Exempli luce tui nos in dies illumina nostrisque cordibus adhuc loquere.