O tempora, o moresLinkiesta et Tempora Neo-Eboracensia tertium edita simul sunt

Hoc fasciculo, qui CXCVIII paginis constat, de democratia agitur

A die XXVII vertentis mensis Novembris novissimos commentarios typis impressos tertioque numero notatos, qui Linkiesta Magazine inscribuntur atque ab interretiali ephemeride Linkiesta una cum praeclaris actis diurnis “Tempora Neo-Eboracensia” (Anglicis verbis The New York Times) titulatis vulgantur, in diariorum tabernulis tum Mediolanensibus tum Romanis quindecim euronummis emere licebit. Qui etiam ex diurnariorum collegio, quod exemplaria per cursorem publicum miserit, requiri poterint. Hoc fasciculo, qui CXCVIII paginis constat atque, Christiani Rocca moderatoris iussu consilioque, magni momenti articulos, magnifica photographemata, imagines affabre pictas continet, de democratia vel ratione populari sane agitur.

X