O tempora, o moresVictor Orbán Catharinam Novák praesidentialem Reipublicae Hungaricae candidatam delegit

Mulier illa, quae Summum Consilium Rebus Familiaribus praepositum moderatur, statim consensit ut nomen profiteretur

Ex Catharinae Novák breviloquentis pagina

In Hungaria exeunte proximo mense Ianuario, cum quinque compleantur anni ex quo Ioannes Áder praesidentiale munus iniit, publicus legumlatorum coetus novum Civitatis rectorem creabit. Duos abhinc dies Victor Orbán, primarius administer, necopinate nuntiavit se Catharinam Novák, quae Summum Consilium Rebus Familiaribus praepositum moderatur, candidatam designavisse. Mulieri autem illi, quae Reipublicae Hungaricae praeses fiet, duabus tertiis parlamentariorum suffragiorum partibus opus est. Sed, ut omnes sciunt, populares legati legibus ferendis, qui, Victoris Orbán causam sequentes, eius partium “Fides – Unionis Civicae Hungaricae” (vulgo Fidesz – Fiatal Demokratàk Szovetsége) inscriptarum sunt, in Parlamento pleraque subsellia occupant.

X