O tempora, o moresCanis aureus in Tuscia primum conspectus est

Belua in naturali oasi, quae vulgo Cava Volpaie dicitur, aliquot abhinc dies est photographata

Ex Ritae Sincera breviloquentis pagina

Ob climatis mutationem canis aureus, qui maximam partem in Europa Orientali et in Asia vivit, primum in Tuscia conspectus est. Cuius autem exemplar in naturali oasi, quam Italice Cava Volpaie appellant, apud oppidum Montem Murlum abhinc quibusdam diebus est photographatum.

X