Aetius Sinigaglia, qui aureas fabulas Romanenses scribens magnam laudem sibi comparavit et Caroli Perrault, Marcelli Proust, Iuliani Green, Petri Boileau, Petri Ayraud volumina Italico sermone dilucide interpretans, librum secundum, quo dilogia nuncupata “Quinquaginta-Quinquaginta” (Anglico more Fifty-Fifty) quidem constat, iucunde composuit editorialisque domus TerraRossa typis imprimendum curavit. Hoc opus mythistoricum, quod “Sanctus Aram in regno Martis” (vulgo Sant’Aram nel regno di Marte) sane inscribitur, die XXIV huiusce Februarii mensis in lucem vero prodibit. Quod est narrativa quidam dissertatio de mirabili amandi libertate atque de amantis sollicitudinis suspicionisque insidiis atque de hominum bellum ludentium stoliditate.
21 Febbraio 2022