O tempora, o moresFerdinandus Marcos minor Philippinarum Reipublicae praeses creatus est

In comitiis nudiustertius habitis vir civilis, Ferdinandi maioris et Imeldae Romuáldez filius, alios omnes competitores sententiarum numero superavit

Ex Bongbong Marcos breviloquentis pagina

In tabellae latebra plerique Philippini suffragii ius habentes Ferdinandum Marcos, qui Bongbong dicitur, summum Civitatis moderatorem die Lunae delegerunt. Etenim vir ille civilis, Ferdinandi maioris, intolerandi tyranni quondamque Philippinarum Reipublicae praesidis, filius et Imeldae Romuáldez, quae fama non inferior fuit quam maritus suus, ex sententiis latis sexaginta fere centesimas sibi conciliavit, alios novem devincens competitores.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter