O tempora, o moresDe celebrationibus in memoriam Iosephuli Impastato

Proximo die Lunae quattuor et quadraginta condentur anni, ex quo inclutus diurnarius activistaque a mafianis gregalibus necatus est

Cinisi annuae sollemnesque celebrationes in memoriam Iosephuli Impastato viginti quattuor post menses a publicis conventibus prohibitis rursus habebuntur. In quo oppido clarissimus activista, diurnarius sodalisque factionis, cui Democratia Proletaria nomen, in vitam venit ac vita a perditis scelestisque hominibus gregi, qui mafia dicitur, adscriptis, Caietani Badalamenti iussu, die IX mensis Maii anno MCMLXXVIII privatus est, in eo perendie ipse ille vir, cuius sententia: «Mafia mons ex merda» laude est digna, aliquibus Confoederationis Generalis Italicae pro Operibus (siglis CGIL) syndicalistis adstantibus, auguste riteque commemorabitur.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter