O tempora, o moresVladimirus Putin ab Israelitis antisemiticae Sergii Lavrov sententiae veniam petit

Principes Civitatis Israelianae administer Russorum praesidentis excusationem accepit

Ex Hamza Azhar Salam breviloquentis pagina

Vladimirus Putin in telephonico colloquio, quod cum Nephthali Bennett heri habuit, antisemiticae Sergii Lavrov sententiae veniam petit. Et vero primarius Reipublicae Israelianae administer summi Foederatarum Russiae Civitatum rectoris excusationem accepit eique permagnas gratias toto corde egit. Quod in nuntio diurnariis edocendis emisso Informatorium Nephthali Bennett Officium nimirum explicavit.

Non si interrompe un’emozione, figuriamoci la Soncini!

X

Linkiesta senza pubblicità, per gli iscritti a Linkiesta Club

Iscriviti a Linkiesta Club