O tempora, o moresDe LXXVI die festo Rei publicae Italicae

Pridie huius sollemnis anniversarii Sergius Mattarella in Quirinalis Palatio, maximis potestatibus nostratibus exterarumque nationum legatis adstantibus, efficacem orationem de bello Ucraino habuit

Ex interretiali Reipublicae Italicae praesidentis situ

Hodie memorandus recurrit dies, cuius felix grataque memoria Italis omnibus exstat: sex et septuaginta enim conduntur anni, ex quo Res publica instituta est. Pridie huiusce sollemnis anniversarii in Quirinalis Palatio, antequam Magni Theatri Veneti “La Fenice” symphoniaci musicum concentum edidere, Sergius Mattarella, supremus Civitatis moderator, ad maximas potestates nostrates exterarumque nationum legatos, exceptis vero Russiae ac Belorussiae nuntiis, disertam efficacemque orationem de Ucraina inique occupata et cruentissimo bello a Vladimiro Putin suscepto nimirum habuit.

Non si interrompe un’emozione, figuriamoci la Soncini!

X

Linkiesta senza pubblicità, per gli iscritti a Linkiesta Club

Iscriviti a Linkiesta Club