O tempora, o moresAbrahamus Yehoshua mortuus est

Eximius poeta scaenicus scriptorque Israelianus annos LXXXV natus periit

In hac imagine photographica Abrahamus Yehoshua et Emma Fattorini inter se colloquentes conspiciuntur

Heri Abrahamus B. Yehoshua in Vernicollino valetudinario, ubi aliquot iam dies aegrotans iacebat, sempiterno somno consopitus est sextum et octogesimum agens annum. Qui candidatus ad Praemium Nobelianum obtinendum iterum iterumque renuntiatus est, is vero, ex Hebraica gente ortus, duas Civitates in Israele finxit atque per scripta orationesque strenue pugnavit ut vexationes contra Palestinos finem haberent. Inter illos, qui tantum virum, morte allata, magno cum obsequio commemoravere, Davidis Grossman, Marii Draghi, Ioannis Francisci cardinalis Ravasi, Emmae Fattorini et Elisabethae Sgarbi mentionem saltem facere oportet.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter