O tempora, o moresPellicula documentaria de Franci Grillini vita in Canada exhibebitur

Perillustris activista ipse ludo cinematographico, qui Toronti hoc vespere fiet, una cum Philippo Vendemmiati dispositore intererit

Francus Grillini, qui, postquam famosum sodalicium, cui Arcigay nomen, diu rexit, legatus popularis bis creatus est, in Canadam superioribus diebus volavit. Qui aliquot iam annos valetudine minus bona utitur, is Torontum sine ulla difficultate pervenit. In urbe illa Francus Grillini pelliculam documentalem, quae de ipsius eius vita est, hoc vespere, Canadensibus Italisque hominibus adstantibus, nimirum spectabis. Hac taenia visifica, quae “Inter nos osculemur – Francus Grillini, scilicet seditionis gratiosae historia” (vulgo Let’s Kiss – Franco Grillini, storia di una rivoluzione gentile) nuncupatur, in urbe Franciscopoli, ubi Sergius Strozzi, Reipublicae Italicae consul generalis, grave munus optime sustinet, proxima hebdomada exhibebitur. Quamobrem Francus Grillini iter ad Californiam una cum Philippo Vendemmiati, documentalis pelliculae moderatore, ac Marco Tonti, activista muunicipalisque Consilii Ariminensis administro, postea faciet.