Heri V Festum de cultura litterisque fovendis, v. d. Moby Dick Festival, quod in Provincia Arretina Paulus Martini et Elisabetha Sommaruga anno MMXVII instituere, ad exitum feliciter perductum est. Id autem in Terranovensi odeo, quod “Fornaces” (vulgo Le Fornaci) dicitur, a die Veneris usque ad diem Solis habitum est. Cui Petrus Franciscus Majorino in Coetu Europaeo legatus popularis, Eduardus Louis scriptor, Maximus Recalcati psychanalista, Antonius Gnoli scriptor, Victorius Antonius Parsi politologus, Ioannes Lucas Fantoni scriptor, Paulus Maria Noseda perillustris Anglicae linguae interpres, Simonis Nesti, Andreas Manetti et Andreas Boldi scriptores, Alexander Starritt scriptor, Anna Ørstavik scriptrix, Entius Brogi diurnarius, Paula Turci cantrix, Richardus Staglianò scriptor, Stephanus Vastano diurnarius, Godefridus Aly historicus, Valentina De Pasca librorum editrix atque Ferruccius De Bortoli magni nominis diurnarius sane adfuere. Ego quoque illorum omnium minimus in Terranovensi Festo participavi, de libro “Delictum Giarrense” (Italice Il delitto di Giarre), quem superiore anno scripsi ac domus editoriae Rizzoli typis excudendum imprimendumque curavi, nimirum loquens.
13 Giugno 2022